KARAKIONLI

KARAKIONLI
KARAKIONLI
factio Turcarum, s. potius Turcomannorum. Cum enim Obiisset Tamerlanes et filii eias discordiâ ac segnitie deurescerent, circa A. C. 1406. Turcomanni, pastoritius Armeniae populus, caput extollere simmamque rerum in persia ad se transserre, coepêrunt. Erant autem eorum factiones duae, Karakionli, h. e. Nigrorum Arietum, et Akionli, i. e. Arietum alborum. Ex illis primus Rex Persiae fuit Kara-Issuph s. Niger Iosephus, qui Tamerlanis Successorem evertit. Sed post 50. circiter Annos. familiâ eorum throno deturbatâ, isti Persia sunt potiti, primusque ex Akionlis, circa A. C. 1648. regnare coepit Ozum Azenbec, Europaeis Uzum Cassanus, Graecis Cazanes longus, cum quo Res publica Veneta sollenne contra Turcas foedus pepigit. Eius posteri circa A. C. 1500. vicissim eiecti sunt, a Sophianis, quae familia hodieque persiae clavum tenet. Vide Georg. Horn. Orb. Imp. cum Notis Ioachimi Felleri, p. 421. ut et infra, ubi de Sophianis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • USUM — Cassan, dictus quoque Ozun Asembec, ex Assembiorum familia, filius Aliberci, oriundi ex Tamerlane, quique de factone Arietis albi etat. Cum Praefectus Armentiae esset, occisô Rege Ioonchâ, cum filio Acehhali utrôque de factione Arietis nigri,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”